- FARTORES
- FARTORESFesto dicuntur, qui alias Nomenclatores dicti, salutatorum nomina Candidatis seu Petitoribus in aurem clam infarciebant. Cum enim his inprimis elaborandum esset ut singulos cives nossent, eorumqueve nomina tenerent, hoc autem in tanta populi multitudine, et tantis vitae occupationibus fieri vix posset, Ministrum instituêrunt, qui Candidatis nomina ommum civium, ut quisque occurrebat, suggereret, cumqueve Nomenclatorem vocarunt. Cic. pro Muraena Monitorem, Festus vero, ut dictum, Fartorem dixit. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 7. c. 8. Ab eodem themate Fartum, sive Ferctum, genus libi erat, quod multis variisqueve rebus intus farciebatur. Nam Vett. ut Cato scribit, struem fartis, tritici hordei, fabae, seminis rapicii, rhure ac vino additis, ante meslem parabant in porcae praecidaneae immolatione, Ianoqueve et Iovi ac Iunoni, sacrificabant. Verrio Fertum a ferendo, quod ad sacrum ferretur. Ita Turneb. Advers. l. 14. c. 18. Ferctum et Forctum Salmas. bonum dicitur, ab eodemqueve fonte ait ita libum appellari, quod bonum esset, Χρηςτὸν Hinc πάγχρῃςτα quoqueve illa dicta. Eius meminit A. Gell. l. 10. c. 15. Neque apud eius (Flaminis Dialis) fulcrum capsulam esse cum strue atque ferto oportet. In antiq inscriptione legitur, Porcam et agnam struibus et fertis. Qui liba haec ad sacra ferebant, quia id non fiebat sine strue, altero sibi genere, compositâ voce Strufertarii nuncupati sunt. Unde verba illa Gellii c. supra laudata: Dialis cotidic festatus est, H. Steph. fertatus, i. e. fertis instructus: Iac. Oisel. vero Fertarius, tamquam ferta ferens, legit. Et de intestino farto, vide supra in voce farcimen: de minutalibus, quibus avium ventriculos farciri mos, infra de Isiciis: uti de vivorum animalium Fartoribus, hîc passim, inter alia in voce inprimis Sagina.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.